- LUSCI
- LUSCIministerio deorum plerumque deputati, apud Gentiles. Poeta,——— cum sistro Lusca Sacerdos.Unde vett. de Alcmane Epigr. Auctor, apud Plutarch. περι φυγῆς, loquentem eum inducit, bene de se actum, quod Sardibus in patria Lydia non fuerit educatus, in qua luscas sic forte Sacerdos, aut Gallus vestibus auratis indutus, tympana percutere potuisset, pervulgato sacrorum more,Σάρδιες αρχαῖαι πατέρων νόμος, εἰ μὲν εν ὑμῖνΕ᾿τρεφόμαν, κελλὰς ἦν τις ἂν ἢ βακέλας κτλ.Ubi κελλάς μονόφθαλμος Hesych. est i. e. luscus, at βακέλας, intestis, uti docet Salmas. ad Solin. p. 528. Vide quoque infra Sistrum. At Sacerdotes suos Deus extra omne corporis probrum exsistere voluit. Lev. c. 21. v. 17. In quocumque e semine tuo --- fuerit corporis vitium, ne accedito ad offerendum cibum Dei sui. Utpote qui typum gererent Sum mi Pontificis nostri, agni illius ἀμώμου, et omni labe carentis. Quam ob causam et Rex David ad mensam tales non admisit. Admisit vero portentum illud hominis Heliogabalus qui inter octonos illos, quos risus movendi gratiâ ad cenam vocavit, etiam octo luscos invitâsse legitur apud Lamprid. Idem per atrocem lasciviam luscinios vocavit, quibus singulos tulisset oculos, h. e. quos ipse luscos fecisset, Ibid. Dicebatur autem Luscinius et Luscinia, ut ostendit ad h. l. Salmas. Sic Phaedrus in Iocis, l. 3. Fab. 18. initio.Pavo ad Iunonem venit, indigne ferens,Cantus luscinii quod sibi non tribuerit:At hac de voce iam iam plura. Sed nec ad regnum Persae, Ita enim Procop. Ε῾τερόφθαλμον, ἢ ἄλλῃ τινὶ λώβῃ ἐχόμενον, οὐ θέμιςΠέρσαις βασιλέα καθίςταςθαι, Luscum ut aliquo quopiam vitio notatum, nefas est Persis Regem creare, de Bello Pers. l. 1. c. 11. quod extraordinarium omnino esse, meriro censet Sam. Pufendorf. de Iure Nat. et Gent. l. 7. c. 12.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.